- LEMURES
- LEMURESlarvae nocturnae, et terriculamenta. Horat. l. 2. Ep. 2. sub calcem.Nocturnos Lemures portentaque Thessala ridet.Pers. Sat. 5. v. 185.Tunc nigri Lemures, ovoque pericula rupto.Ovid. Fast. l. 5. v. 482.Mox etiam Lemures animas dixêre silentum.Sic dictos volunt, quasi Remures a Remo scil. cuius occisi animâ Romulus exagitabatur. Hinc Lemuria, festa Lemuribus sacra, quae cum celebrabantur, (id autem erat mense Maio) rempla omnia claudebantur, nuptiae omnes infaustae putabantur, quae res locum fecit Prov. Malum mense Maio nubere. Ovid. Fast. l. 5. v. 420. et 489.Ritus erat veteris nocturna Lemuria sacri:Inferias tacitis Manibus illa dabant.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.